- BASTONERII
- BASTONERIIin Charta Perri II. Aragonum Regis MSS. pro confirmat. Libertatum et Consuetudin. catalaniae, Ordinamus quod Vicarii, Procuratores aut Officiales quicunqne, Sagiones, aut Bastonerii nostri, nominent a modo civitates, etc. Πἀβδοφόροι sunt, Apparitores, Bedelli, Italice Bastonieri, Virgiferi. Vide Car. du Fresne Glossar. A Gallico Baston, unde quoque Bastonicum, arctissima custodia, in Capvular. Engilenheunensi c. 1. in Capitulis Caroli M. l. 6. c. 96 et Caroli C. tit. 20. 27. 29. alibique; forte quod Carterum enstodes baculis insignes essent, rum ad mnneris indicium, tum ad coercendos incarceratos. Sic certe ministri Flerae, antiqui apud Anglos carceris, pictis hodieque dignoscuntur baculis, a quibus et ipsimer Bastons nuheupati sunt. Vide Spelmann. et Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.